- SACRAMENTUM Juris sodalitii
- SACRAMENTUM Juris sodalitiiapud Iustinum l. 20. c. 4. Sed trecenti ex Iuvenibus, cum sodalitii Iuris Sacramento quodam nexi separatam a coeteris civibus vitam exercerent, quasi coetum clandestinae coniur ationis haberent, civitatem in se converterunt: ut ex MSS. restituit Gronovius; est formula seu pactio, in quam se obligant Sodales vel Collegiati. Facit enim potestatem Lex Sodalibus pactionem sibi, quam velint, ferendi, dum ne quid ex publica lege corrumpant, l. 4. ff. de Collegiis et Corporibus. Quod Pacta inter se componere, vocat l. un. Cod. de Monopoliis. Sic de Christianis ad Traianum, refert Plinius, eos se sacramentô non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent, l. 10. Ep. 97. Non enim proprie iureiurando sese adigebant, sed de lege Dei admoniti quisque et sibi et Ecclesiae, mansuros in hac vitae regula, recipiebant. Sic et Pythagorae discipuli, νόμους παῤ αὐτοῦ δεξάμενοι καὶ προςτάγματα, ὡςανεὶ θείας ὑποθήκας, ὧν ἐκτὸα τȏυδὲν ἔπραττον, παρέμειναν ὁμονοοῦντες, ut ait Famblichus; et alibi πρὸ τȏυ τι παραβῆναι τῶ ὡριςθ έντων ὑπ᾿ αὐτοῦ ἡροῦντο ἀποθανεῖν, Prius quam contra ea, quae definita ab ipso erant, impingerent vel minimum, mori praeoptabant. Atque hoc erat Sodalitii iuris sacramentum, illud vinculum, quô continebatur societas illorum, qui coierant. Hinc nexi sacramento iuris sodalitii dicuntur, qui sub certis legibus, pactisque coierunt, et collegium instituerunt. Ioh. Frider. Gronov. Observation. l. 4. c. 17.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.